monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 1
CESTI PII. Felicior essem, si plures reos defenderem. TRIARI. Haec vulnera, quae in ore videtis meo, postea feci quam dimissus sum. IUNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno, quod manus illius +usum+. Ego iussi; itaque crimini meo adsum. 'Amicus' inquit 'tyranni fuit'; age, hoc tantum filius meus in arce simulavit? Procumbo ad genua vestra, iudices, ille contumax, qui cum vapularem non rogavi.